Lexicon Graeco-Latinvm, cvi iam præter omneis omnivm additiones, hactenus ubiuis gentium emissas, ingens uocabulorum numerus accessit, idque partim ex Græcorum dictionariis, & optimis quibusque ac uetustissimis autoribus, partim ex doctissimis recentiorum lucubrationibus nempe Gvlielmi Bvdaei, Erasmi Rot., Ludovici Coelii, aliorumque eiusdem classis clarissimorum uirorum. Ad hæc, mendæ quibus superiores æditiones scatebant, uigilantissima cura sublatæ sunt, atque uocabulorum ordo in omnibus ferè antea confusus, nunc in iustam literarum seriem ita restitutus, ut quærenti citra laborem quoduis sit obuium
Gedrukt boek